CYNOSBATOS

CYNOSBATOS
CYNOSBATOS
quasi sentis canina, arbor spinosa, Dioscoridi memorata inter eas, e quibus sepes vivae olim fiebant: utpote quae ἀείφυλλος, non minus ac rubus et rhamnus et oryacantha, congeneres spinae. Illi in parabola Iothami Abimelechus comparator Iudic. c. 9. v. 15. qui cum Gideonis nothus esser, occisis filiis eius septuaginta, tyraimidem invaserat, sed in felici successu, iuxta ultima parabolae verba: Sin minus, exeat ignis e cynosbato et absumat cedros ipsas Libani. Simile quid legimus, in parabola Ioasi Regis Israelis 2 Regum c. 14. v. 9. ubi is Amaziam Regem Iehndae spinae assimilat, quam bestia agrestis in Libano conculcavit. Vide Salmas. ad Solin. p. 270. et infra in voce Oxyacantha.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”